Psalms 114

Hic titulus saepe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et praemium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores saeculi. ID. Dicit hoc ovis quae erraverat, filius reversus, hujus saeculi peregrinus. CASS. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis. AUG. Scilicet meae miseriae, quos mihi feci peccando, qui sunt pleni laboris et doloris, id est, vetustae putredinis. Quod non est sine fide; unde Apostolus: Rom. 10. Dum ergo ait, notat quod non est otiosus dilector. In quibus, etc. Vel, in diebus salutis, id est tempore plenitudinis; unde: etc. II Cor. 6.. CASS. Peccata, unde dolor et mors animae; vel, aeterna, haec in inferno erit. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia. ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Quia flagellat iterum. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quaerit haeredes. . ID. Non meritis vel viribus tuis, sed quia Dominus benefecit tibi. ID. Mors est infidelitas; unde: et iterum: Psal. 103.. ID. Dixit, etc., usque ad et hoc in regione vivorum, qui vivunt aeternaliter.
Copyright information for VulgGlossa